라틴어 문장 검색

" Ego autem subieci hoc non esse novellam sed ad presens nichil attinere, cum ipse verba tantum, non sensum, requisisset;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 4:17)
Fides nequaquam vi extorquetur, sed ratione atque exemplis suadetur, a quibus autem exigitur violenter, perseverare in eis non possunt exemplo, ut ait quidam, novellae arboris, cujus si quis cacumen violenter impresserit, denuo dum laxatur in id quod fuerat confestim revertitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:34)
Desolata tenet victrix impune volcuris Regna, et securo crepitat grus improba nido.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 3:4)
Saepe improvisas mactabat, saepe juvabat Diripere aut nidum, aut ulcisci in prole parentem.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 4:4)
Quintilianus adest quadam sub imagine ueri Causarum uelans umbras, litesque nouellas Fingit et in litem cogit sine lite uenire.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:4)
Sed melius gens nostra simul collecta nouellos Nature teret insultus fastusque recentes Demittet, ueteri reddens elata ruine.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:16)
Illic hirundo, a sua peregrinatione [0436D] reversa, sub trabe nidi lutabat hospitium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:114)
Hac arctati inopia, mille pedites de exercitu in confinio civitatis, Constamnes nomine, explorato novello hordeo, sed nondum maturo, eadem tamen onusti annona, in quamdam vallem descendentes de [0611D] arbustis et myricis ignem suscitaverunt, ipsa grana immaturi hordei flammis exusta et torrida de culmis excutere ad implendos ventres statuentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 24:1)
Tandem rege ex Arnolfi instinctu amplius patriarchae adversante, nec eum in sedem patriarchatus redire consentiente, actum est multorum consilio quatenus Evermerus sine conciliis et judicio patriarchatus sui dignitatem ultro absque ulla spe relinqueret, nec sancta ac novella Ecclesia Jerusalem in hoc odio et contentione tot diebus pastoris vigilantia careret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 116:1)
et cujus nidi singulas ejusdem corporis humani partes significant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 1:2)
Nidos facies in arca (Ibid.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:2)
Naturaliter enim dictum arbitror, eo quod omne corpus nostrum attextum est sicut nidus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:4)
Nidi quidam sunt oculi nostri, quibus se visus inserit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:6)
Nidi sunt nostrarum sinus aurium, per quos auditus se infundit, et velut in foveam altam dejicit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:7)
Nidus est narium, qui ad se odorem attrahit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION